Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.25.1 | Cic. Fam. 12.25.4 (English) | >>Cic. Fam. 12.25a.6 |
12.25.2
ego , mi Cornifici , quo die primum
in spem libertatis ingressus sum et cunctantibus ceteris a . d .
xiii K . Ian . fundamenta ieci rei p . eo ipso die providi multum atque habui rationem dignitatis tuae ; mihi enim est adsensus senatus de obtinendis provinciis . nec vero postea destiti labefactare eum qui summa cum tua iniuria contumeliaque rei p . provinciam absens obtinebat . itaque crebras vel potius cotidianas compellationes meas non tulit seque in urbem recepit invitus neque solum spe sed certa re iam et possessione deturbatus est meo iustissimo honestissimoque convicio . te tuam dignitatem summa tua virtute tenuisse provinciaeque honoribus amplissimis adfectum vehementer gaudeo .
quod te mihi de Sempronio purgas , accipio excusationem ; fuit enim illud quoddam caecum tempus servitutis . ego tuorum consiliorum auctor dignitatisque fautor iratus temporibus in Graeciam desperata libertate rapiebar , cum me etesiae quasi boni cives relinquentem rem p . prosequi noluerunt austerque adversus maximo flatu me ad tribulis tuos Regium rettulit , atque inde ventis remis in patriam omni festinatione properavi postridieque in summa reliquorum servitute liber unus fui .
12.25.4
sic sum in Antonium
invectus ut ille non ferret omnemque suum vinulentum furorem in me unum effunderet meque tum elicere vellet ad caedis causam tum temptaret insidiis . quem ego ructantem et nauseantem conieci in Caesaris Octaviani plagas . puer enim egregius praesidium sibi primum et nobis , deinde summae rei p . comparavit . qui nisi fuisset , Antoni reditus a Brundisio pestis patriae fuisset . quae
deinceps acta sint scire te arbitror . sed redeamus illuc unde devertimus . accipio excusationem tuam de Sempronio ; neque enim statuti quid in tanta perturbatione habere potuisti .
ut ait Terentius . quam ob rem , mi Quinte , conscende nobiscum et quidem ad puppim . una navis est iam bonorum omnium , quam quidem nos damus operam ut rectam teneamus , utinam prospero cursu ! sed , quicumque
venti erunt , ars nostra certe non aberit . quid enim prae stare aliud virtus potest ? tu fac ut magno animo sis et
excelso cogitesque omnem dignitatem tuam cum re p . coniunctam esse debere .
12.25.3
nunc hic dies aliam vitam defert ,alios mores postulat ,
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.25.1 | Cic. Fam. 12.25.4 (English) | >>Cic. Fam. 12.25a.6 |